Rozmiar: 15909 bajtów

- 129 -

1342. Nov. 12. Liegnitz.

Die Herzoge Wenzel und Ludwig übergeben der Stadt Liegnitz dafür, dass sie das Land von Schulden gerettet hat, den Salzmarkt und geloben, keinen zweiten im liegnitzer Lande aufzurichten.

In nomine domini amen. Ne veritatem, qua principes terre principum principi, qui dixit et facta sunt, conformantur, obliuio seducere valeat, eorum dicta et facta scriptis et testibus eternari sapientes inuenerunt; nos igitur Wenceslaus et Ludewicus dei gracia duces Slesie et domini Legniczenses vniuersis presentibus et posteris perpetuo, quibus nosse presencia fuerit oportunum, volumus esse notum, quod considerantes et corde pensantes instanciam fidelitatis et multimodam beniuolentiam, qua dictos nobis consules seu ciues Legniczenses circa nostrum profectum et honorem semper inuenimus efficaces. et quod precipue in instanti necessitate nostra pregraui periculis nostris incomparabilibus vltra sui posse facultatem succurrentes ad exolucionem terrarum nostrarum eorumque obtentum nobis juuamen probabile pronius impenderunt, volentes merita meritis repensare, ipsis ac ciuitati nostre jam dicte Legnicz de nostre liberalitatis munificencia et de nostrorum fidelium seniorum et pociorum maturato consilio damus et concedimus forum salis in ipsa ciuitate nostra Legnicz cum omni vtilitate et vsufructu, que inde, quocumque modo, peruenire poterunt perpetuo libere possidendum, habendum, tenendum et cum eo juxta vtilitatem eorum vberiorem, siue crescat, siue decrescat, disponendum, juxta sue beneplacitum voluntatis, promittentes sinceriter et sine dolo, eos in eodem foro salis seu in ejus disposicione et fructu seu vtilitate, quam proinde contrahere et ordinare quocumque modo poterunt, a nunc et perpetuo per nos vel officiales nostros vel alios quoscumque, oculte vel manifeste, dante vel inducente jure vel facto, aut quocumque alio modo hic expresso vel non expresso, nullatenus impedire, sed eos circa ea contra sibi in hoc aduersari forte volentes manutenere et totis viribus conseruare. Addicimus preterea, vt prius sinceriter promittentes, quod nunquam perpetuo forum salis aliquod aliud in ciuitate Legnicz vel in preurbio castri ibidem vel in districtu Legniczensi vel in ciuitate noua seu opido nouo, si qua vel quod locaretur, statuere vel statuendum admittere debemus in eorumdem ciuium seu ciuitatis nostre Legnicz predictique fori salis ibidem preiudicium et grauamen, sic tamen, quod iidem ciues nostri de eodem foro salis nobis et coquine nostre in vna maldrata salis proinde annis singulis teneantur; vt autem hec donacio et donacionis confirmacio nostros successores quoscumque eorumque officiales robur valitudinis perpetue inuiolabiliter valeat obtinere, presencia eis dari de certa nostra sciencia jussimus nostrorum sigillorum munimine consignari. Actum et datum in Legnicz in crastino beati Martini episcopi, anno domini millesimo trecentesimo quadragesimo secundo, presentibus fidelibus nostris dominis, Mirsano de Parchowicz, Jeschone Busewoy, Gawino Abscacz, Henrico de Landescrona, Franczcone Busewoy militibus, Peczcone de Schellindorf et Tammone de Kalkruthe nostro notario, qui presentes habuit in commisso.

O. d. St. L. No. 57, mit beiden Wappensiegeln in rothem Wachs, an Schnüren von rother und grüner Seide. — Die gleichzeitige deutsche Ausfertigung auf Papier, No. 57 — Altes Privilegb. p. 24 b. — Bitschen, Privilegb. f. XLI.


Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów